

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 10: Versus 4
Finis.Non consumens, sed perficiens: perficit ergo justitiam per fidem sine operibus legis.Christus.Ex Christo est justitia; quia si per legem scriptam vel naturalem esset, et non fide Christi, ergo Christus gratis moreretur.Ad justitiam.Non humanam, sed divinam. Est enim humana et divina: de humana ibi,Moyses;de divina ibi:Quae autem ex,etc.Scriptura.In Numeris et Levitico ita habetur:Qui fecerit ea, vivet in illis.